MYCONE seu MYCONOS seu MICONE

MYCONE seu MYCONOS seu MICONE
MYCONE seu MYCONOS seu MICONE
insul. maris Aegaei, una Cycladum, sub qua poetae fabulantur sepultos esse Gigantes, postremo ab hercule interfectos: unde Proverb. Omnia sub unam Myconon congerert, quod in eos dici consuevit, qui res naturâ disiunctas eôdem librô, vel titulô conantur complecti. Scribit Servius hanc insulam terrae motu diu laborâsse: quô cessante, e vicinis insulis populos venisse, qui eam tenerent, et incolerent. Insulares Myconii, de quibus literis proditum est, calvos esse solere. Inde Myconius pro calvo Plin-. l. 11. c. 37. Micole hodie Nigro et Sophiano, Micoli Baudrando; Circuitus est 20. milliar. eum arce permunita et duplici portu. Sub Venetis, pluries frustra, a Turcis tentata. Vilis autem insula fuit ac despecta; Unde Stat. l. 2. Achill. v. 204.
—— Placet ire per altas
Cycladas, hinc spretae Mycenos, humilisque Seriphos.
Ovid. Met. l. 7. v. 463.
Hinc humilem Myconem, cretosaque rura Cymoli.
Virg. tamen celsam vocat. Aen. l. 3. v. 76. sed comparative cum Delo eam conferens. Athen. l. 1. Myconios dicit διὰ τὸ πένεσθαι καὶ λυπρὰν νῆσον οἰκεῖν, ἐπὶ γλισχρότητι καὶ πλεονεξίᾳ διαβάλλεσςθαι. Unde illud Cratini, in hominem sordidum et avarum: Πῶς ἃν Ι᾿σχομάχου γεγονὼς Μυκωνίου φιλόδωρος ἄν εἴης, i. e. Quomodo tu ab Ischomacho Myconio genitus munificus esses? Item Proverb. Μυκόνιος γείτων, et Μυκονίων δίκην, in eos, qui non vocati ad convivia seingerebant. Proinde Μύκονος Phoenicibus erat Muc on, quasi dixeris censu tenuem. Bochart. l. 1. Chanaan c. 14. Nic. Lloy. dius. Numquam fuisse sub Venetis hanc Insulam, sed forte semel atque iterum excensionem ibi fecisse, docet Cl. Sponius. Sed neque Turcis illa, cum castrum nullum habeat, incolitur, ne piratis illuc saepeappellentibus in praedam cedant. Veniunt tamen illo quotannis triremes Turcarum Imperatoris, qui capitis tributum, quod caratsch appellant, exigant ab incolis, quorum circiter bis mille vicum, qui in tota Insula unicus est, inhabitant. Vide de illorum vestitu, moribus, vivendi genere, praefatum Auctorem Itinerarii Part. I. p. 191. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”